Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo 7 (Schneyer : 722)">
<< >>

Sermon pour la fête de St François    

Texte de base : Orléans, Bibliothèque Municipale, 203, f. 121ra-123raParis, Mazarine, 1010, f. 87va-88vb
Texte établi par Emmanuelle Choiseau

Mots-clés :
Franciscus peccator |   Franciscus mercator |   Franciscus ydiota |   Franciscus simplex |   Francisci conuersio  
Pas de distinctions Pas d'exemplum Lister Figurae (9) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Pas de sources déclarées Lister Noms de personnes (6)
Pas de noms de lieux
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Ecclesiastico L° : Quasi stella matutina in medio nebule et quasi luna plena in diebus suis lucet; et quasi sol refulgens, sic ille refulsit in templo Dei, quasi arcus effulgens inter nebulas glorie .
Introductio
In hiis uerbis ostenditur primo quale fuit principium beati Francisci et quare sic inchoauit [121rb] ne homines caderent in desperacionem ; peccator enim fuit, simplex et ydiota et multa habuit impedimenta, ibi : quasi stella matutina. Secundo ostenditur eius perseuerancia, ibi : quasi luna plena, quidam enim lucent in principio sed non perseuerant usque in finem, quidam in fine sed non in principio, luna plena lucet in principio noctis et in fine. Tertio eius feruor insinuatur et opera atque doctrina , ibi : quasi sol refulgens. Quarto timor incutitur negligentibus, et uolentibus agere penitentiam spes datur, ibi : quasi arcus refulgens.
I : Principium vite et conuersationis beati Francisci
Dicit itaque : Quasi stella matutina in medio nebule. In hoc quale fuit principium uite et conuersationis beati Francisci.
I.A : Dominus fecit beatum Franciscum sic inchoare sanctam conuersationem et vitam, ne peccatores caderent in desperacionem (Franciscus peccator, Franciscus mercator, Franciscus ydiota, Franciscus simplex, Francisci conuersio)
Stella matutina parum claritatis emittit et parum illuminat, maxime quando est in medio nebule, sed succedit lumen diei. Sic beatus Franciscus a principio parum luminis emisit quampluribus impeditus, sed postmodum totum mundum exemplo conuersationis sue irradiauit [121va] iuxta illud, Prou. VI° : Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque in inmensum diem ; sic Dominus a principio creauit quandam exilem lucem ; est quoddam prodire tenus si non datur ultra ; sic magna flumina a quibusdam paruis riuulis inchoant cursum suum. Scitis quando longe sunt noctes, ualde tediose sunt, sed quando uident homines stellam matutinam, tunc habent spem quod cito sit dies, et nisi uiderent stellam essent quasi desperati de aduentu diei. Sic Dominus fecit beatum Franciscum sic inchoare sanctam conuersationem et uitam, ne peccatores quibus uita tediosa est caderent in desperacionem. Ysa. XXI° : Custos quid de nocte, et respondit custos : Uenit mane uolentibus agere penitentiam et nox nolentibus bene agere ; si queritis, querite, supple amplius : et perseuerate in hoc, et quomodo ? Conuertimini et uenite. Quando considerant inchoacionem uite beati Francisci, concipiunt ipsi quod uenit eis dies nisi per eos steterit. Fuit enim magnus peccator, inuolutus [121vb] peccatis quibus alii implicari solent, maxime mercatores qui habent maiorem licentiam peccandi quam alii, quia non sunt inter suos qui eos corrigant, sed inter alienos qui de eis non curant, et occurrunt eis multe occasiones peccandi, iuxta illud : Commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum . Preterea posset quis dicere : « Non est mirum si beatus Franciscus inchoauit agere penitentiam, quia non fuit irretitus peccatis, et fuit homo eruditus et sapiens ». Immo fuit magnus peccator et ydiota et simplex, nec sciebat litteras nisi ut isti mercatores scire solent. Preterea habuit multa impedimenta benefaciendi : patrem proprium et socios ; nichilominus tamen sanctum propositum inchoauit, ne alii desperarent de aduentu diei, id est, bone uite. Unde dicitur de eo : Quasi stella matutina in medio nebule.
I.B : Multi exemplo eius accinxerunt se ad penitentiam
Quando stella matutina apparet homines excitantur ; sic per beatum Fransiscum multi sunt excitati a sompno torporis, et exemplo eius accinxerunt se ad penitentiam secundum quod docet Apostolus, ad Ro. XIII° : Nox processit, dies autem appropinquauit, abiciamus [122ra] ergo opera tenebrarum . Unde in hoc apparet quare Dominus post beatum Benedictum hunc consurgere fecit ut excitarentur homines, Ie. XXXI° : Quasi de sompno suscitatus sum ; Prou. VI° : Usquequo piger dormies quando consurges a sompno tuo ? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas ut dormias et ueniet tibi quasi uiator egestas ex improuiso, et pauperies quasi uir armatus , a quo non poteris te defendere. Unde ut excitarentur homines, Dominus fecit oriri hanc stellam et multi per uniuersum orbem sunt excitati. Sed tante sunt nebule ascendentium cogitationum quod non permittunt uidere, id est cogitare de hac stella, Ecclesiastico XXIIII° : Ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens et nebula texi omnem carnem . Si enim hanc stellam aspicerent, surgerent. Inebriati non possunt surgere ad matutinas ; sic inebriati deliciis mundi non possunt excitari, similiter fatigati, Sap. V° : Lapsati sumus in uia perditionis .
II : Franciscus perseuerauit in uia Christus
[122rb] Sequitur : Et quasi luna plena in diebus suis lucet. In hoc eius perseuerancia designatur. Luna plena a principio noctis usque in finem lucet : Qui perseuerauit usque in finem hic saluus erit . Quidam sunt ut fulgetra siue coruscatio que statim disparet, Apo. II° : Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam uite. In iuuentute sua prebuit exemplum iuuenibus, in senectute sua senibus. Luna plena plene et ex omni parte imitatur solem ; sic beatus Franciscus Christum, iuxta illud Apostoli : Imitatores estote Christi sicut filii karissimi . Luna plena ibi oritur ubi mane precedente ortus est sol et ibi occidit ubi sol uespera precedente et occasum habuit ; sic beatus Franciscus potuit dicere illud, Iob XXIII° : Uestigia eius secutus est pes meus, uiam eius custodiui et non declinaui ex ea . Fecit enim ut sagax leporarius qui per uestigia sequitur predam suam per dumos, per lapides, per aquam ; sic iste per omnem asperitatem. Item quod plenum est nichil [122va] recipit ; sic iste ut uere plenus nichil recepit. Quidam sunt uacui nec unquam impleri possunt, de quibus Ysaia V° : Dilatauit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors non adimpletur . Ultimum diem sanctificauit Dominus ; continue enim operatus est usque in finem et tunc sanctificauit diem sabbati, sic in fine est sanctificatio.
III : In hoc uerba, "quasi sol refulgens", apparuit feruor beati Francisci
Sequitur : quasi sol refulgens. Tunc bene feruet ignis quando lapides et terram liquescere facit, Iob XXVIII° : Ferrum de terra tollitur et lapis calore solutus in es uertitur. Sic in hoc apparuit feruor beati Francisci quia per ipsum homines lapidei et terrei in uiros alteros sunt mutati. Sequitur : Et quasi sol refulgens sic ille refulsit in templo Dei. In hoc feruor beati Francisci ; Ecclesiastico XLIII° dicitur de sole : Custodiens fornacem in operibus ardoris . Sol tripliciter exurit montes et de eo potest dici quod dicitur de Helya, Ecclesiastico XLVIII° : Surrexit Helyas quasi ignis ardens et sermo eius quasi facula ardebat . Multi tepescunt, quamplures sunt frigidi. Et dicit : in templo Dei. Sicut sunt quedam loca ad que radii solis non perueniunt, [122vb] et hoc non est ex defectu solis, sic aliqui sunt qui exemplo et doctrina beati Francisci non sunt illuminati ; sed illi qui sunt templum Dei, id est quos Deus inhabitat, illi ab eo fuerunt illuminati et splendorem eius receperunt.
IV : Conuersio eius timorem negligentibus incutit et spem volentibus agere penitentiam dat
Sequitur : et quasi arcus refulgens inter nebulas glorie. In hoc timor negligentibus incutitur et spes datur uolentibus agere penitentiam. Arcus ille duo indicia ponit ante oculos nostros, aque scilicet et ignis ut timeamus si fuerimus negligentes, ut negligentes perierunt in diebus Noe, et Dominus dicit in Euangelio : Sicut fuit in diebus Noe ita erit in diebus filii hominis. Arcus ille positus est in nubibus in signum federis quod non inducet ultra Dominus diluuium super terram. In hoc datur spes penitentibus quod non inducet Dominus super eos diluuium penarum infernalium. Sic uita beati Francisci, qui tantum laborauit pro Christo et tantam penitentiam fecit, debet incutere timorem negligentibus agere penitentiam, quia si iustus uix saluabitur, impii autem et peccatores ubi parebunt? Dat etiam spem agentibus penitentiam quod ad salutem perueniant sicut ipse, si in penitentia perseuerauerint ad quam salutem nos perducere dignetur precibus et meritis beati Francisci Dominus noster Ihesus Christo qui uiuit in secula seculorum.