Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
7 (Schneyer : 722)">
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Thema
Ecclesiastico L° :
Quasi stella matutina in medio nebule et quasi luna
plena in diebus suis lucet; et quasi sol refulgens, sic ille refulsit in templo Dei,
quasi arcus effulgens inter nebulas glorie .
Introductio
In hiis uerbis ostenditur primo quale fuit
principium beati Francisci et quare sic inchoauit [121rb] ne homines
caderent in desperacionem ; peccator enim fuit, simplex et ydiota et multa habuit
impedimenta, ibi : quasi stella matutina. Secundo ostenditur eius
perseuerancia, ibi : quasi luna plena, quidam enim I :
Principium vite et conuersationis beati Francisci
Dicit itaque : Quasi stella matutina in medio nebule. In hoc quale fuit principium
uite et conuersationis beati Francisci.
I.A :
Dominus fecit beatum Franciscum sic inchoare sanctam
conuersationem et vitam, ne peccatores caderent in desperacionem
(Franciscus peccator, Franciscus mercator, Franciscus ydiota, Franciscus simplex, Francisci conuersio)
Stella matutina parum claritatis emittit et parum illuminat, maxime
quando est in medio nebule, sed succedit lumen diei. Sic beatus
Franciscus a principio parum luminis emisit quampluribus impeditus, sed postmodum totum
mundum exemplo conuersationis sue irradiauit [121va] iuxta illud,
Prou. VI° :
Iustorum autem semita quasi
lux splendens procedit et crescit usque in inmensum diem
; sic Dominus a
principio creauit quandam exilem lucem ; est quoddam prodire tenus si non datur ultra ; sic
magna flumina a quibusdam paruis riuulis inchoant cursum suum. Scitis quando longe sunt
noctes, ualde tediose sunt, sed quando uident homines stellam matutinam, tunc habent spem
quod cito sit dies, et nisi uiderent stellam essent quasi desperati de aduentu diei. Sic
Dominus fecit beatum Franciscum sic inchoare sanctam conuersationem et uitam, ne peccatores
quibus uita tediosa est caderent in desperacionem. Ysa. XXI° :
Custos quid de nocte, et respondit custos : Uenit
mane uolentibus agere penitentiam et nox nolentibus bene
agere ; si queritis, querite, supple amplius : et perseuerate in
hoc, et quomodo ? Conuertimini et uenite. Quando I.B :
Multi exemplo eius accinxerunt se ad penitentiam
Quando stella matutina apparet homines excitantur ; sic per beatum
Fransiscum multi sunt excitati a sompno torporis, et exemplo eius accinxerunt se ad
penitentiam secundum quod docet Apostolus, ad Ro. XIII° :
Nox processit, dies autem appropinquauit, II :
Franciscus perseuerauit in uia Christus
[122rb] Sequitur : Et quasi luna
plena in diebus suis lucet. In hoc eius perseuerancia designatur. Luna plena a
principio noctis usque in finem lucet :
Qui perseuerauit usque in finem hic saluus erit . Quidam sunt ut fulgetra siue
coruscatio que statim III :
In hoc uerba, "quasi sol refulgens", apparuit feruor beati
Francisci
Sequitur : quasi sol
refulgens. Tunc bene feruet ignis quando lapides et terram liquescere facit, Iob
XXVIII° :
Ferrum de terra tollitur et
lapis calore solutus in es uertitur. Sic in hoc apparuit feruor beati Francisci
quia per ipsum homines lapidei et terrei in uiros alteros sunt mutati. Sequitur : Et quasi sol refulgens sic ille refulsit in templo Dei. In hoc feruor
beati Francisci ; Ecclesiastico XLIII° dicitur de sole :
Custodiens fornacem in operibus ardoris . Sol tripliciter
exurit montes et de eo potest dici quod dicitur de Helya,
Ecclesiastico XLVIII° :
Surrexit
Helyas
quasi ignis ardens et sermo eius quasi facula ardebat . Multi
tepescunt, quamplures sunt frigidi. Et dicit : in templo Dei. Sicut
sunt quedam loca ad que radii solis non perueniunt, [122vb] et hoc
non est ex defectu solis, sic aliqui sunt qui exemplo et doctrina beati Francisci non sunt
illuminati ; sed illi qui sunt templum Dei, id est quos
Deus inhabitat, illi ab eo fuerunt illuminati et splendorem eius receperunt. IV :
Conuersio eius timorem negligentibus incutit et spem
volentibus agere penitentiam dat
Sequitur : et quasi arcus refulgens inter
nebulas glorie. In hoc timor negligentibus incutitur et spes datur uolentibus agere
penitentiam. Arcus ille duo indicia ponit ante oculos
nostros, aque scilicet et ignis ut timeamus si fuerimus negligentes,