Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo 3 (Schneyer : 718)">
<< >>

Sermon pour la fête de St François    

Texte de base : Paris, Mazarine, 1010, f. 79ra-80va Paris, Mazarine, 1010, f. 234vb-236rb
Texte établi par Emmanuelle Choiseau

Mots-clés :
Franciscus nouus apostolus |   Franciscus nouus apostolus  
Pas de distinctions Pas d'exemplum Lister Figurae (18) Lister Matière biblique (8)
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Pas de sources déclarées Lister Noms de personnes (19)
Lister Noms de lieux (2)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Matheo XI° : Uenite ad me omnes qui laboratis et honerati estis, et ego reficiam uos. Et discite a me, quia mittis sum, et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue. Hiis uerbis inuitauit Dominus apostolos ut uenirent ad ipsum, sic et beatum Franciscum. Primo dirigit intentionem eorum qui ueniunt ad ipsum ut sit pura cum dicit : Uenite ad me. Secundo extendit duas causas que debent compellere hominem ut ueniat ad Deum, et quod apud ipsum non est acceptio personarum, ibi : omnes qui laboratis et onerati estis. Sed quia laborantibus duobus modus subuenitur, [79rb] aut reficiendo eos ut sint fortiores ad laborandum, aut eis requiem indulgendo, ideo utraque tangit, primum cum dicit : et ego reficiam uos, secundum cum dicit : discite a me, quia mittis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris ; oneratis autem subuenitur aut supportando onus, aut alleuiando que notantur ibi : iugum enim meum suaue est, et onus meum leue. Dicit itaque : Uenite ad me et cetera. Per hoc quod dicit : ad me, nichil addendo, nec dicendo : « ad me diuitem, potentem uel nobilem, seu sapientem », sed dicit tantummodo : ad me, ostenditur quod ad ipsum ueniendum est, propter ipsum, non propter aliud ; propter ipsum dico principaliter, alioqin oculus intentionis non esset simplex sicut Dominus docet in Euangelio : Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit , id est tota congeries operum procedentium ex illa intentione. Hanc simplicitatem intentionis diliget sponsus in sponsa ; unde dicit Cantic. IIII° : Uulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui. Omnes enim intentiones nostre, et quicquid ex illis intentionibus surgit, debent esse unum, ut intendamus in ipsum principaliter et primo, et alia non intendamus nisi propter ipsum habendum, uel magis habendum et ipsum retinendum. Unde ad hoc designandum legitur quod licet in transfiguratione Domini, apparuerunt iuxta ipsum Moyses et Helyas, leuantes tum oculos suos , non uiderunt [nisi ipsum solum , quia licet aliquando uideamur aliquid intendere preter ipsum , leuantes tamen oculos intentionis] nostre uidemus quod non intendimus nisi ipsum uel propter ipsum. Et ubi ita [79va] unum, propter alterum utrobique tantum sub tali forma uocauit Dominus Petrum et Andream, Iacobum et Ihoannem, dicendo : Uenite post me et Matheum : Sequere me ; uel ideo ita dixit nude: Uenite ad me, ut subintelligatur omnis ratio propter quam aliquis debeat uenire ad alium, uenite ad me patrem, doctorem, defensorem, largitorem, medicum, propugnatorem, amicum, nutricium. Et subiungit : omnes qui laboratis ; dicendo : omnes, nullum excipit, quia apud ipsum non est acceptio personarum, sed in omni gente qui timet Deum, hic acceptus est illi , nullum repellit quantum in ipso est. Paratus est omnes recipere, et hoc ostenditur in beneficiis, qui dat omnibus affluenter et non improperat. Sequitur : qui laboratis et onerati estis. In hoc duo innuntur que debent nos compellere uenire ad eum, labor scilicet et onus. Peccatores laborant continue, unde in persona eorum dicitur, Sap. V° : Lassati sumus in uia iniquitatis et perditionis, ambulauimus uias difficiles ; et in Ysaia LVII° : Cor impii quasi mare feruens, quod quiescere non potest , et in Apocalipsi XIIII° : Non habebant requiem die ac nocte, qui adorabant bestiam , laborant enim febricitantes in accessu febris. Estuant enim amore male inflammante, siciunt cupiditate, in se ipsis turbantur, unde ad meipsum anima mea conturbata est ; dolorem capitis patiuntur, uentris etiam patiuntur torciones , ut possint dicere cum Yeremia IIII° : Uentrem meum ! Doleo. Laborant etiam peccatores ut errantes in inuio. Errauerunt in inuio, et [79vb] non in uia , ut querentes quod inuenire non possunt, ut Ioseph querens fratres suos, Gen. XXXVII°, ut currens in incertum, ut pugnans amittens ictum suum, Ia ad Cor. IX° : Ego igitur sic curro, non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem uerberans , sicut existens in agonia, id est in separatione anime a corpore. Laborantes autem indigent duobus aut refectione ut fortiores sint ad laborandum, aut ut eis requies indulgeatur. De primo dicit : et ego reficiam uos. Reficit enim uos Deus interius consolationibus, memoria beneficiorum uobis datorum, et nouitate presentium donorum et continuatione et expectatione futurorum, aduersis etiam et flagellis. Hii sunt quinque panes quibus Dominus reficit laborantes in presenti, ne deficiant in uia. Hec refectio dat lasso uirtutem, hiis panibus reficitur Helyas fugiens et mortem desiderans ; hos panes mittit Dominus Danieli per Abacuh existenti in lacu leonum. Hos panes offert Melchisedeth Abrahe de proelio redeunti. Hos panes Dominus innouat, continuat et meliores repromittit, et etiam de petra melle saciat. Inuitat ergo laborantes ut ueniant ad ipsum quia ipse reficiet eos et iterum, quia eis requiem indulgebit. Unde subiungit : discite a me quia mittis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris . Mittis nec irritat, nec irritatur ; humilis, nec resistit, nec ei resistitur, quia cedit, et per hec duo, anima inuenit requiem. Homo enim offenditur, quia resistit alii uel quia ei resistitur, et quia irritatur. Hiis amotis, quiescit, et quia posset quis dicere : « Nescimus [80ra] esse mittes uel humiles », ideo subiungit : discite a me, exemplo scilicet mei ; unde de ipso dicitur in Isaya : Non erit tristis neque turbulentus. Tristis non fuit eo quod aliquis ei resisteret, uel quod suum erat occuparet ; ipse enim omnibus cedebat, sicut dicitur de Abraham quod cessit Loth , et in Euangelio : Si quis percusserit te in unam maxillam, prebe ei et alium ; quasi : « non defendas te » ; iterum nec turbulentus quia nec uerbis, nec factis alterius irritabatur, seu ad iracundiam prouocabatur, sicut dicitur per Ysaiam : Posui faciem meam sicut petram durissimam et scio quia non confundar , et in Psalmo : Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones ad irritandum prouocantem se. Sequitur : et onerati estis. Oneratis enim subuenitur supportando cum ipsis. Sic Deus portat nobiscum onera nostra. Peccata nostra ipse tulit, super lignum uere langores nostros ipse portauit. In iugo duo ligantur, et fortior bos plus trahit et plus honeratur quam debilis. Et Dominus nobiscum onera nostra portauit, sed totum onus uel quasi totum onus sibi assumpsit, quia fortior nobis erat, nec sufficiebamus ad portandum onera nostra, sicut mater portat aliquid cum filio suo, et puer nichil portat, licet aliquid portare uideatur, quia mater totus onus inclinat super se. Unde signanter dixit hic : Iugum enim meum, non dicit : « uestrum », et totum onus sibi assumit. Econtrario facit diabolus : totum onus inclinat super nos et declinat a se. Et dixit suaue. Quid est quod dicit suaue, cum dixerit supra Dominus, VII° : Arta est uia [80rb] que ducit ad uitam. Sed arta est a principio, sed postmodum dilatatur. Suaue dicit, quia in huius modi iugo magna delectatio reperitur. Sequitur : et onus meum leue, quia onus quod portatur propter Dominum, ut onus penitentie, uel onus solicitudinis proximi, leue est, quia portantem ad alta trahit et ad alta tendere facit. Sic ignis dicitur leuis, onera autem peccati et onera mundi grauia sunt, et sicut onus graue grauantur super hominem. Hec est mola asinaria suspensa ad collum hominis ut demergatur in profundum, et lapis molaris ligatum ad librum, Ieremie LI° : Cunque compleueris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medium Eufratem , et dices : sic submergetur Babilon , et non consurget . Sic scientia multum aggrauat, quia qui addit scientiam addit et dolorem. Apostoli et beatus Franciscus, considerantes labores quos in peccatis suis et pro mundo habuerant, uenerunt ad Dominum qui eos habundantissime refecit ; onera sollicitudinis acquirendi sibi uictum abiecerunt, uxores et filios, fratres et sorores qui sunt onera inportabilia, et sub quibus homines opprimuntur et suffocantur, a se abiecerunt et didicerunt a Domino mittes esse et humiles corde. Et ideo inuenerunt requiem animabus suis, et iugum Domini quo se alligauerunt ei, factum est eis suauissimum et onus quod pro Domino assumpserunt, factum est eis leuissimum, quo quasi quodam curru igneo, ad instar Helye, eleuati sunt in excelsum ad gaudia sempiterna, ad que nos perducere dignetur [80va] Ihesus Christus Dominus noster, qui uiuit in secula seculorum. Amen.