Sermon pour la fête de St François
Texte de base :
Paris, Mazarine, 1010, f. 79ra-80va Paris, Mazarine, 1010, f. 234vb-236rb
Texte établi par Emmanuelle Choiseau
Mots-clés :
Franciscus nouus apostolus | Franciscus nouus apostolus
Liste des noms de personnes :
Franciscus
Moyses
Helyas
Petrus
Andrea
Iacobus
Iohannes
Mattheus
Ioseph
Helyas
Daniel
Abacuh
Melchisedeth
Abraham
Abraham
Loth
Franciscus
Helyas
Ihesus
Thema
Matheo XI° :
Uenite
ad me omnes qui laboratis et honerati estis, et ego reficiam uos. Et discite a me, quia mittis sum, et humilis corde, et inuenietis requiem
animabus uestris. Iugum enim meum suaue est, et onus meum
leue.
Introductio
(Franciscus nouus apostolus)
Hiis uerbis inuitauit Dominus apostolos ut
uenirent ad ipsum, sic et
beatum Franciscum. Primo dirigit
intentionem eorum qui ueniunt ad ipsum ut sit pura cum dicit : Uenite ad
me. Secundo extendit duas causas que debent compellere hominem ut ueniat ad Deum, et
quod apud ipsum non est acceptio personarum, ibi : omnes qui laboratis et
onerati estis. Sed quia laborantibus duobus
modus
subuenitur, [79rb] aut reficiendo eos ut sint fortiores ad
laborandum, aut eis requiem indulgendo, ideo
utraque
tangit, primum cum dicit : et ego reficiam uos, secundum cum
dicit : discite a me, quia mittis sum et humilis corde, et inuenietis
requiem animabus uestris ; oneratis autem subuenitur aut supportando onus, aut
alleuiando que notantur ibi : iugum enim meum suaue est, et onus meum
leue. I :
Dicens apostolis "Uenite ad me", ostendit Dominum quod ad
ispum veniendum est propter ipsum solum, cum simplicem intentionem
Dicit itaque : Uenite ad me et cetera. Per hoc
quod
dicit : ad me, nichil addendo, nec dicendo : « ad me
diuitem, potentem uel nobilem, seu sapientem », sed dicit tantummodo : ad me, ostenditur quod ad ipsum ueniendum est, propter ipsum, non propter aliud ;
propter ipsum dico principaliter, alioqin oculus intentionis non
esset simplex sicut Dominus docet in Euangelio :
Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum
lucidum erit
, id est tota congeries operum procedentium ex illa intentione.
Hanc simplicitatem intentionis diliget sponsus in sponsa ; unde dicit Cantic. IIII° :
Uulnerasti cor meum, soror mea sponsa,
uulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui. Omnes
enim intentiones nostre, et quicquid ex illis intentionibus surgit, debent esse unum, ut
intendamus in ipsum principaliter et primo, et
alia non intendamus nisi propter ipsum habendum, uel magis habendum et ipsum
retinendum. Unde ad hoc designandum legitur quod licet
in transfiguratione Domini,
apparuerunt
iuxta ipsum
Moyses et
Helyas, leuantes
tum
oculos
suos
, non uiderunt [nisi
ipsum solum
,
quia licet aliquando uideamur aliquid intendere preter ipsum
,
leuantes tamen
oculos intentionis] nostre uidemus quod non intendimus nisi ipsum uel propter ipsum.
Et ubi ita [79va] unum, propter alterum utrobique tantum sub tali
forma uocauit Dominus
Petrum et
Andream,
Iacobum et
Ihoannem, dicendo :
Uenite post me
et
Matheum :
Sequere
me
; uel ideo ita dixit nude: Uenite ad me, ut
subintelligatur
omnis ratio propter quam aliquis debeat uenire ad alium, uenite ad
me patrem, doctorem, defensorem, largitorem, medicum, propugnatorem, amicum,
nutricium. II :
Causa que debent compellere omnes hominum ut veniant ad
Deum
II.A :
Paratus est omnes recipere quia apud ipsum non est
acceptio personarum
Et subiungit : omnes qui laboratis ; dicendo : omnes, nullum excipit, quia
apud ipsum non est acceptio personarum, sed in omni gente qui timet Deum,
hic acceptus est illi
, nullum
repellit
quantum in ipso est. Paratus est omnes recipere, et hoc ostenditur in beneficiis,
qui
dat omnibus affluenter et non improperat.
II.B :
Labor et onus peccatorum debent compellere eos uenire ad
Deum
Sequitur : qui laboratis et
onerati estis. In hoc duo innuntur que debent nos compellere uenire ad eum, labor
scilicet et onus. Peccatores laborant continue, unde in
persona eorum dicitur, Sap. V° :
Lassati sumus in uia iniquitatis et perditionis, ambulauimus uias difficiles
;
et in Ysaia LVII° : Cor
impii quasi
mare feruens, quod quiescere non potest
, et in Apocalipsi XIIII° :
Non habebant requiem die ac nocte, qui
adorabant bestiam
, laborant enim febricitantes in accessu febris. Estuant enim amore male inflammante, siciunt cupiditate, in se ipsis turbantur,
unde
ad meipsum anima mea conturbata
est
; dolorem capitis patiuntur, uentris etiam patiuntur
torciones
, ut possint dicere cum Yeremia IIII° :
Uentrem meum ! Doleo.
Laborant etiam peccatores ut errantes in inuio.
Errauerunt
in inuio, et [79vb] non in uia
, ut querentes
quod inuenire non possunt, ut
Ioseph querens fratres suos, Gen. XXXVII°, ut currens in incertum, ut pugnans
amittens ictum suum, Ia ad Cor. IX° :
Ego igitur sic curro, non quasi in incertum, sic pugno non quasi
aerem
uerberans
, sicut existens in agonia,
id est in separatione anime a corpore. III :
Deus egit curam eorum
Laborantes
autem indigent duobus aut refectione ut fortiores sint ad laborandum, aut ut eis requies
indulgeatur. III.A :
Reficit eis interius consolationibus
De primo dicit : et ego reficiam uos. Reficit enim
uos
Deus interius consolationibus, memoria beneficiorum
uobis
datorum, et nouitate presentium donorum et continuatione et expectatione futurorum,
aduersis etiam et flagellis. Hii sunt quinque panes quibus Dominus reficit laborantes in
presenti, ne deficiant in uia. Hec refectio dat lasso uirtutem, hiis
panibus
reficitur
Helyas fugiens et mortem
desiderans ;
hos
panes mittit Dominus
Danieli per
Abacuh existenti in lacu leonum.
Hos panes offert
Melchisedeth
Abrahe de proelio redeunti.
Hos panes Dominus innouat, continuat et meliores
repromittit, et etiam de petra melle saciat. Inuitat ergo laborantes ut ueniant ad
ipsum quia ipse reficiet eos et iterum, quia eis requiem indulgebit. III.B :
Indulgebit eis requiem, docens eos mittes et humiles
esse
Unde subiungit : discite a me quia mittis sum et
humilis corde, et inuenietis requiem animabus
uestris
. Mittis nec irritat, nec irritatur ; humilis, nec resistit, nec ei resistitur, quia cedit, et per hec duo,
anima inuenit requiem. Homo enim offenditur, quia resistit alii uel quia ei resistitur, et
quia irritatur. Hiis amotis, quiescit, et quia posset quis dicere : « Nescimus [80ra] esse mittes uel humiles », ideo subiungit : discite a me, exemplo scilicet mei ; unde de ipso dicitur in Isaya :
Non erit tristis neque
turbulentus. Tristis non fuit eo quod aliquis ei resisteret, uel quod suum erat
occuparet ; ipse enim omnibus cedebat, sicut dicitur de
Abraham quod cessit
Loth
, et in Euangelio :
Si quis percusserit te in unam maxillam, prebe ei et
alium
; quasi : « non defendas te » ; iterum nec turbulentus quia nec uerbis, nec factis alterius irritabatur, seu ad iracundiam
prouocabatur, sicut dicitur per Ysaiam :
Posui faciem meam sicut petram durissimam et scio quia non
confundar
, et in Psalmo :
Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones
ad
irritandum prouocantem se. IV :
Portat cum homines onus peccatorum eorum
Sequitur : et onerati estis. Oneratis enim subuenitur supportando cum ipsis.
Sic Deus portat nobiscum onera nostra. Peccata
nostra ipse tulit, super lignum uere langores nostros ipse portauit. In iugo duo ligantur, et fortior bos plus trahit et plus honeratur quam
debilis.
Et
Dominus nobiscum onera nostra portauit, sed totum onus uel quasi totum onus sibi assumpsit,
quia fortior nobis erat, nec sufficiebamus ad portandum onera nostra, sicut mater portat
aliquid cum filio suo, et puer nichil portat, licet aliquid portare uideatur, quia mater
totus onus inclinat super se. Unde signanter dixit hic : Iugum enim
meum, non dicit : « uestrum », et totum onus sibi assumit. Econtrario facit
diabolus : totum onus inclinat super nos et declinat a se. Et
dixit
suaue. Quid est quod dicit suaue, cum
dixerit supra Dominus, VII° :
Arta est
uia [80rb] que ducit ad uitam. Sed arta est a
principio, sed postmodum dilatatur. Suaue dicit, quia in huius modi
iugo magna delectatio reperitur.
Sequitur : et onus meum leue, quia onus quod
portatur propter Dominum, ut onus penitentie, uel onus solicitudinis proximi, leue est, quia
portantem ad alta trahit et ad alta tendere facit. Sic ignis dicitur leuis, onera autem
peccati et onera mundi grauia sunt, et sicut onus graue grauantur super hominem.
Hec est mola
asinaria suspensa ad collum hominis ut demergatur in profundum, et lapis molaris
ligatum
ad librum, Ieremie LI° :
Cunque
compleueris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medium
Eufratem
, et dices : sic submergetur
Babilon
, et
non consurget
. Sic scientia multum aggrauat, quia qui
addit scientiam addit et dolorem.
V :
Apostoli et beatus Franciscus sic uenerunt ad
Dominum
(Franciscus nouus apostolus)
Apostoli et beatus
Franciscus, considerantes labores quos in peccatis suis et pro mundo
habuerant, uenerunt ad Dominum qui eos habundantissime refecit ; onera sollicitudinis acquirendi sibi uictum abiecerunt, uxores et filios, fratres et sorores qui sunt onera
inportabilia, et sub quibus homines opprimuntur et suffocantur, a se abiecerunt et
didicerunt a Domino mittes esse et humiles corde. Et ideo inuenerunt requiem animabus
suis, et iugum Domini quo se alligauerunt ei, factum est eis suauissimum et onus quod
pro Domino assumpserunt, factum est eis leuissimum, quo quasi quodam curru igneo, ad instar
Helye, eleuati sunt in excelsum ad gaudia sempiterna,
ad que nos perducere dignetur [80va]
Ihesus
Christus Dominus noster, qui uiuit in secula seculorum. Amen.