Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
2 (Schneyer : 717)">
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des figurae :
Thema
Matheo XI° :
In illo tempore respondens
Ihesus
dixit : Confiteor tibi Pater, Domine celi et terre qui abscondisti hec
a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. Ita,
Pater, quoniam sic placitum fuit ante te .
Introductio
In hiis uerbis primo considerandum occurit ad que
respondit Dominus Ihesus, et quare huic uerbo specialiter
preponitur in illo tempore. Secundo ostenditur equalitas filii ad
patrem et inequalitas creaturarum ad eumdem patrem cum dicit : Confiteor
tibi Pater, Domine celi et terre. Tertio que sint illa de quibus dicit qui abscondisti hec et cetera, et quare abscondit hec a sapientibus et prudentibus et quare reuelauit ea
paruulis. Quarto I :
Ihesus respondebat ad questiones que oriebantur ex uerbis
que dixerat immediate ante
Dicit itaque : In illo tempore respondens
Ihesus
dixit ; ideo enim specialiter hiis uerbis preposuit in illo tempore, ad ostendendum ad que. Respondebat enim ad illas
questiones, que oriebantur ex uerbis que tunc temporis dixerat, et inmediate ante. Scribitur
enim inmediate ante predicta [76va] uerba :
Tunc cepit exprobrare ciuitatibus, in quibus facte sunt
plurime uirtutes eius, quod non egissent penitentiam, dicens : Uae tibi
Corrosayn
, uae tibi
Bethsayda
, quia si in
Tyro
et
Sydone
facte essent uirtutes que facte sunt in uobis, olim in cilicio et
cinere penitentiam egissent. Uerumptamen dico uobis,
Tyro
et
Sydoni
I.A :
Videtur enim iniustus et crudelis fuisse
Quilibet enim audiens que dixerat et intelligens, poterat dicere in corde suo
uel etiam ore - similiter et quicumque eadem uerba audit - : « Cur ergo non credituris
predicauit credituros euitauit ? » Uidetur quod in hoc non fuit misericors immo crudelis,
quia credituris subtraxit uerbum salutis. Non
credituris autem dedit occasionem dampnationis et magis peccandi eo quod eis quos sciebat
canes esse sanctum dedit, et ante eos quos sciebat porcos esse margaritas sparsit .
Iterum in hoc non uidetur iustus fuisse, sed potius iniustus, cum paratis recipere uerbum
Dei illud subtraxit, et renuentibus uerbum Dei et conculcantibus illud ministrauit. Iustum
enim est iuxta illud prophete I.B :
Sunt tres cause cur non credituris predicauit et
credituros euitauit
Cur ergo non credituris predicauit, credituros
euitauit ? Ad hoc assignantur tres cause. I.B.1 :
Prima causa est diuina uoluntas
Prima causa est diuina uoluntas, unde postmodum subiungit : Ita pater
quoniam sic placitum fuit ante te ; et hanc ipse
solus nouit, cuius uie sunt misericordia et ueritas .
I.B.2 :
Secunda causa est ueritas
Secunda causa dicti sui : ueritas, quia de
se dicit infra, XV° :
Non sum missus
nisi ad oues que perierant domus Israel . Proposuit enim fines Iudee non excedere, ne iustam Phariseis et sacerdotibus
persecutionis occasionem daret, unde Act. XIII° :
Uobis oportebat primum loqui uerbum Dei, dixit Paulus ad Iudeos, sed quoniam repulistis illud, et indignos I.B.3 :
Tertia causa ex gratia meritorum
Tertia causa [77va]
ex gratia meritorum ; erant enim in Corosayn qui erant
uocandi et in Tyro qui non erant uocandi, qui de
contemptu grauius punirentur. I.B.4 :
Quarta causa, latens : utilitas
Quarta causa,
latens, utilitas. Sicut enim Deus distulit aduentum suum in carnem ut amplius desideraretur
et, amplius desideratus, adueniens carius amplecteretur, et ne, antea ueniens,
contempneretur uilior reputaretur et respueretur, sic et, in presenti casu, nec potest
reprehendi Dominus de crudelitate et iniustitia. I.C :
Si Tyrii et Sydonii non venerunt ad Deum et perierunt ex
defectu cibi vite, sibi imputent et negligentie sue
Illi enim qui erant in Tyro et Sydone, predicante Domino in Galilea,
sine labore et difficultate poterant ad Deum uenire et ab eo recipere uerbum uite. Si autem
non uenerunt et perierunt ex defectu cibi uite, sibi imputent et negligentie sue, sicut si
aliquis fame moreretur et audiret quod prope ipsum distribueretur panis : si moreretur, sibi
imputandum esset, non alii deneganti sibi panem, maxime si diceret ei : « Quare questis a
me panem, uade ibi et incontinenti dabitur tibi ? » Similiter non perierunt ante aduentum
Christi in carnem negligentia sua uel incredulitate,
perierunt quia noluerunt credere, uel quia non fecerunt, quantum in eis erat, ut crederent
quod filius Dei futurus esset homo. Unde ipsi sibi fuerunt causa perditionis, non retardatio
incarnationis, et possimus dicere de Tyriis et Sydonis : quod amiserunt in mora temporis, hoc, et multo amplius,
recuperauerunt in habundantia exhibitionis, nec possimus dicere quod Dominus Ihesus fuerit causa propter quam tunc non crediderunt, sed ipsi
fuerunt causa secundum quam tunc non crediderunt ; et sine enim presentia corporali sal-[77rb]-uatoris credere potuerunt. Unde Dominus dixit ad beatum
Thomam, Iohanne XX° :
Beati qui non uiderunt et crediderunt ! Ex hiis ergo
apparet ad que respondit Ihesus, et quare hiis uerbis
preter solitum preponitur : in illo tempore. II :
Hec uerba, "Confiteor tibi pater, Domine celi et terre",
ostendit equalitatem Filii ad Patrem et inequalitatem creaturarum ad
Deum
Et subiungit : Confiteor tibi Pater, Domine celi et
terre. Nota quod non dicit : « Confiteor tibi Domine, Pater celi et terre », sed
dixit : Confiteor tibi Pater, Domine celi et terre, ad ostendum
equalitatem Filii ad Patrem et inequalitatem creaturarum ad Deum. II.A :
Equalitas Filii ad Patrem
Eo enim quod uocat Deum « Patrem », ostendit se esse Filium Dei.
Ipse non esset uerus filius Dei nec Deus pater esset uerus pater ipsius, nisi etiam ipse
esset filius naturalis ipsius, eiusdem generis II.B :
Inequalitas creature ad Creatorem
Sequitur : Domine celi et terre.
In hoc inequalitas creature ad creatorem ; FIGURAcelus = angelinomine celi angeli, FIGURA
terra = hominesnomine terre homines. Dominus enim maior est seruo. Unde in Euangelio non est maior seruus Domino suo, quasi diceret, immo, e contrario, dicit Dominus est maior seruo suo. Hec duo, scilicet quod Deus est pater suus et quod Dominus celi et terre, confessus fuit primum cum dixit : Ego et pater unum sumus , secundum cum dixit : Pater maior me est. Ipse enim, in quantum homo, in medio est creaturarum. Audiant qui saluatione non natum sed creatum dicunt, quod Deum necat patrem sui, celi autem et terre Dominum.
III :
Quare ea abscondit a sapientibus et prudentibus et reuelat
ea paruulis?
Sequitur : qui abscondisti hec a
sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. Que sint ista, superius dictum
est, sed quare ea abscondit a sapientibus et prudentibus et reuelat ea paruulis ? Respondit
enim in hoc tacite obiectioni, quasi quereretur que ratio, quod populus unius Dei, cultor
Dei filium in carne uenientem iam obstinatus reiecit, quem gentilitas tam prona, tam
uoluntaria recepit ? III.A :
Hic sapientes et prudentes superbi sunt
Quia illi sapientes
prudentes se esse estimauerunt et superbi fuerunt, gentiles autem paruulos se exhibuerunt,
id est humiles spiritu ; dicit sapientes = exercitati in Scriptura sacra et in philosophia rerum naturaliumhic sapientes dicuntur exercitati in Scriptura sacra et exercitati in philosophia rerum naturalium, FIGURA
prudentes = eruditi in moralibus et iurisprudentes uero in moralibus eruditi, quarum pars precipua est peritia iuris. Deus autem tam ab istis quam ab illis abscondit [78ra] predicta, scilicet quare non credituris predicauit et credituros euitauit, uel ea que primo dicta sunt de equalitate Filii ad Patrem et de inequalitate creaturarum ad Deum creatorem. FIGURA
exercitati in Scriptura sacra = excecati
III.A.1 :
Exercitati in Scriptura sacra adherent litterali
intelligentie
Ab exercitatis in sacra Scriptura Deus ita abscondit, quia
immittentes Scripture et respuentes spiritum uiuificantem mento excecati sunt, quia ut dicit
Apostolus, IIa ad Corinthi III° :
Qui
et ydoneos nos fecit ministros Noui Testamenti non littera sed spiritu : littera autem
occidit, spiritus autem uiuificat. Adherentes enim litterali intelligentie et
ei intendentes uelamen habent super oculos suos ; in cuius figura legitur quod Moyses uelamen posuit super faciem suam, ut non intenderent filii
Israel in faciem eius, quod euacuatur. Sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem
: id ipsum uelamen in lectione Ueteris Testamenti manet non reuelatum quoniam in Christo
euacuatur. Figuris enim intenti a re oculos intellectus sui auertunt, quia figuras non
accipiunt ut figuras, sed ut rem, uiam ut terminum, et ideo ultra non transeunt. FIGURAphilosophantes = stulti
III.A.2 :
Philosophantes non attribuunt Dei ea que accidunt
Similiter
philosophantes circa motus superiorum corporum et circa generationem et corruptionem rerum
naturalium, circa proportiones quantitatum
euanescunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor
eorum. Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt, ad Romanos I° :
Quia et si cognitionem Dei habent, non
sicut Deum glorificant, aut gratias agunt
, sed necessitati et connexioni
causarum creatarum, ea que fiunt uel accidunt, attribuunt, ut pestem, famem, gladium,
discordias, paces [78rb] et consimilia que potius proueniunt ex ira
Dei uel misericordia, secundum merita hominum. Et ideo placandus est Deus per penitentiam,
ne ista ueniant uel si iam acciderunt ut essent. Preterea omnis creatura in se tenebra est,
et ideo, obscuratur intellectus conuertens se ad creaturam, econtrario illuminatur et
clarificatur conuertens se ad uerum lumen quod est Deus. III.A.3 :
Eruditi in moralibus faciunt iniquas
leges
Et ita predicta abscunduntur a predictis, qui sapientes
dicuntur et se sapientes reputant, abscunduntur etiam a prudentibus, qui sectantes moralia
et iura edita ab hominibus, mandata Dei postponunt, sicut Dominus dicit in Euangelio, Matheo
XV° :
Irritum fecistis mandatum
meum propter traditiones uestras. Unde talibus dicitur Ysaia, X° :
Uae qui condunt leges iniquas et
scribentes iniusticiam, scripserunt ut opprimerent in iudicio pauperes et uim facerent
cause humilium populi mei.
Uae eis qui condunt, id est faciunt, leges - id est iura que in se
bona sunt - faciunt iniquas, eas male interpretando, in eis male
iudicando, scilicet in casibus in quibus non locuntur, et scribentes
rationes suas, id est ea que uocant rationes suas, iniusticiam scribunt, ea scilicet que
sunt contra iusticiam, ut opprimant in iudicio pauperes, maxime
scilicet qui non possunt habere aduocatos, uel pauperes in scientia. Et uim faciunt cause humilium populi mei quasi per quandam
uiolentiam, causam iniustam iustificantes, et causam iustam quasi per quamdam uiolentiam
esse iniustam et eruditi in moralibus et iuris = occupati circa fraudes et uersutias Ab hiis absconduntur predicta eo quod, circa fraudes et uersutias [78va] occupati, ad ea que Dei sunt et ad salutem animarum spectant, intendere non ualent.
III.B :
Sed predicta reuelantur paruulis cognitione et
humilitate
Sed predicta reuelantur paruulis, paruulis cognitione, Ia ad Corinth. I° :
Que stulta sunt mundi, elegit Deus ut
confundat sapientes
, FIGURAparuulis = humilesparuulis humilitate qui non innittuntur prudentie sue, sed prudentie Dei. Hiis enim Deus reuelat predicta et alia secreta sua ; unde, in libro Sapientie, cum simplicibus est sermocinatio eius. Hoc apparuit in beato Francisco, cui Dominus multa reuelauit et maxime modum acquirendi animas Deo et quamdam artem capiendi eos et quamdam philosophiam spiritualem per hoc quod dictum est : non insipientes et ebetes proponit sapientibus et prudentibus, sed paruulos, ut probet se tumorem dampnare, non acumen ingenii.
IV :
Hoc uerbum, "Ita Pater quoniam sic placitum fuit ante te",
respondet ad omnem questionem et est solutio solutionum
Sequitur : Ita Pater quoniam sic placitum
fuit ante te. Hic respondet ad omnem questionem que circa premissa posset fieri et
hoc est solutio solutionum, quasi diceret : Ita est, quia sic uoluit Deus Pater. Si autem
queratur ulterius : « quare sic uoluit ? », questio ista nulla est, quia uoluntatis diuine
non est causa. Ipse enim qui est causa causarum, causam non habens quia nichil est maius eo,
uel prius eo, est uoluntas sua et uoluntas sua est ipse, et ideo querere causam uoluntatis
diuine est querere aliquid quod sit maius Deo, Prouerb. XVI° :
Uniuersa propter semetipsum operatus est
Dominus
, Glosa : id est sua uoluntate. V :
In factis et dictis nostris debemus exemplum Christi
sequere
Dominus respondit ad ea que sibi obici poterant. Sic in factis et dictis nostris caute nos
habere debemus ut cogitemus quomodo celus = anima celi et FIGURA
terra = corpus terre, id est angelorum, hominum, siue anime et corporis nostri, eum timendo. Unde in Malachia, in principio : Filius honorat patrem, et seruus dominum suum timet : si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? Et si dominus ego sum, ubi est timor meus ?, dicit Dominus exercituum. Subiungitur : qui abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. In hoc datur nobis forma ut non reuelemus secreta nostra omnibus, maxime sapientibus et prudentibus sapientia et prudentia huius mundi, ne secreta nostra denudant, ne nos fatuos reputent, ne nos uiles habeant, scientes infirma nostra, et ne nos a bono proposito impediant, et ideo dicit Ecclesiasticus, VIII° : cum extraneo [79ra] ne facias consilium : nescis enim quid pariet. Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam et conuicietur tibi ; Prou. XXV° : Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum tuum extraneo non reueles, ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset . Paruulis autem, id est qui se paruulos estimant et minores nobis, ea possimus reuelare, quia non auderent predicta facere et etiam credunt se pati maiores defectus. Ad ultimum dicitur : Ita, Pater, quoniam sic placitum fuit ante te. Ita dicere debemus sic Domino, et maxime in aduersis, exemplo ipsius Iob, qui dixit : Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est, tunc omnia in patientia sustinebimus nec contristemur nos, cuicquid nobis acciderit. Sic omnia predicta nobis diuina gratia facere tribuat ut ei placere possumus qui uiuit in secula seculorum. Amen.