Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
1 (Schneyer : 465)">
>> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des figurae :
Thema
Luca. X° :
Homo quidam descendebat de
Iherusalem
in
Iericho
et incidit in latrones .
Introductio
Hoc
euangelium heri lectum fuit, et currit per totam septimanam istam, nisi festo
superueniente impediatur. Cum uenirem modo ad locum istum, recordatus sum quod cum
essem puer et inspicerem quamdam uitream in qua depicta erat ista parabola siue ystoria, et
nescirem quid hoc esset, stetit iuxta me quidam iuuenis laicus quem non cognoscebam, et
dixit michi: « Ista pictura ualde confundit clericos et religiosos in comparatione laicorum
», quia ipsi non compatiuntur pauperibus et indigentibus; laici autem eis compatiuntur et
iuuant eos in necessitatibus suis, et exposuit michi ystoriam euangelii. Michi uidetur quod
temporibus beati Francisci fuit impleta ista ystoria. I :
Per istum hominem qui descendit de Jherusalem in Jericho
designantur peccatores
I.A :
A statu gratie cadunt et incidunt in
peccata
Per istum hominem qui descendit de
Iherusalem in Iericho designantur homines qui a statu gratie cadunt et incidunt in peccata.
I.A.1 :
Descendunt a statu libertatis ad statum
seruitutis
Uere enim descendunt a statu sublimiori ad
statum ualde dimis-[127rb]-sum, ab alto ualde in profundum, a statu
libertatis ad statum seruitutis. Qui enim facit peccatum, seruus est peccati, ad Rom. :
Dum serui essetis peccati liberi facti
estis iustitie
, id est a iustitia emancipati. I.A.2 :
A statu nobilitatis ad statum
ignobilitatis
A statu nobilitatis ad statum ignobilitatis. Dum essent in
gratia, filii erant Dei. Dedit eis potestatem filios Dei fieri,
filii Excelsi omnes . Sed per peccatum fiunt
filii diaboli, Io. VIII° :
Uos ex patre
diabolo estis .
I.A.3 :
A statu diuitiarum ad statum paupertatis
extreme
Et a statu diuitiarum ad statum paupertatis
extreme. FIGURAexistentes in gratia = diues Existentes in gratia, diuites sunt in Deo. Habent enim ipsum Deum et FIGURA
uirtutes = thesaurithesauros uirtutum et bonorum operum. Hii sunt thesauri desiderabiles, de quibus Ia ad Cor. III° : Superedificant sibi aurum et argentum et lapides pretiosos . Ueniunt enim omnia bona pariter cum illa, id est cum Dei sapientia, cum uenit in cor hominis. Sed per peccatum isti thesauri ammittuntur. Unde cuidam dicitur in Apocalipsi III° : Dicis quod diues sum, cum sis pauper et miser .
I.A.4 :
A statu sanitatis ad statum
infirmitatis
Descendit a statu sanitatis ad statum
infirmitatis, quod recognoscebat qui dicebat:
Non est sanitas in carne mea
; Is. I° :
A planta pedis usque ad uerticem non est in eo
sanitas.
I.A.5 :
A statu essendi ad statum non essendi
A statu essendi ad statum non essendi. Mali
enim homines non sunt, ut probat Boethius : facti enim sunt socii eius qui non est ; Iob I.A.6 :
A statu pacis ad statum mutabilitatis
Uere ergo peccator descendit, quando spreto incommutabili bono rebus
miserabilibus adheret. Et descendit ab Iherusalem,
statum pacis deserendo.
Iherusalem interpretatur pacifica uel uisio pacis. Et Ysayas dicit, mutabilitas = lunaluna , hoc est ad statum mutabilitatis, sicut continue luna mutatur, deficit, maculas habet, causa turbationis est et aeris et maris. Unde dicitur [127va] : Uas castrorum in excelsis , Ecclesiastico XLIII°. Ad talem statum descendit peccator. Cor enim eius dissimile , Prou. XV° . Modo uult unum, modo uult contrarium, deficit in conatibus suis, et sibi ipsi causa est turbationis et etiam aliis. FIGURA
peccata = latrones
I.B :
Iste homo incidit in latrones, id est peccata, et
spoliatur uirtutibus
Sic descendens in Iericho, id est
ad predictum statum, incidit in latrones, id est in peccata multa de quibus non preuiderat,
nec credebat quod in ea deberet incidere. Spoliatur uirtutibus.
Ioseph spoliatus fuit ueste polymita,
et tunc uenditus et traditus alienigenis.
Dominus Ihesus primo
spoliatur propriis uestibus, et postea crucifixus ; Iob I.C :
Demittitur semiuiuus, quia remanet ei uita nature, per
quam potest redire ad uitam gratie
Iste homo uulneratur in naturalibus, Iob XVI° :
Conuulnauerunt lumbos meos, concidit
me uulnere super uulnus
; in Psalmo :
Super dolorem uulnerum meorum addiderunt
, peccatum pecato
addendo. Demittitur semiuiuus, quia amissa uita gratie, remanet ei uita nature, uita
presens, per quam potest redire ad uitam gratie, et potest recuperare sanitatem, si uoluerit
recipere emplastrum gratie quod sibi offertur. I.D :
Sed sacerdotes et leuite, licet viderent eum sic
vulneratum et spoliatum, pertransibant
Et sicut in psalmo in quo dicitur:
Dixit et uenit locusta et bruccus cuius non erat numerus
, FIGURApeccator = locusta et bruccusnomine locuste et brucci intelligitur innumera multitudo locustarum et bruccorum, sic hic nomine istius hominis intelligitur innumera multitudo hominum
II :
Beatus Franciscus est Samaritanus
II.A :
Uanitatibus seculi agitabatur, sed uino compunctionis
lauit uulnera sua
(Franciscus peccator, Franciscus illiterati, Francisci conuersio)
[127vb] FIGURAbeatus Franciscus = Samaritanus Samaritanus uero, id est beatus Franciscus, qui laicus erat nec erat clericus , licet litteratus erat aliquantulum, sicut Samaritani legem Moysi recipiunt, sed non prophetas, et in illa parum nouerunt , quibus non coutuntur Iudei, homines intenti lucris, sic beatus Franciscus familiaritatem non contraxerat cum aliquibus uiris religiosis, sed lucris incumbebat, et uanitatibus seculi agitabatur. Iste attendens se nudatum uirtutibus et gratia Dei, et confossum uulneribus peccatorum, sibi ipsi compatiens, misertus est sui, iuxta consilium Ecclesiastici: Miserere anime tue placens Deo , et uino compunctionis lauit uulnera sua, de quo in psalmo : Potasti nos uino compunctionis . Hoc uino lauit cor suum, iuxta consilium Ieremie
conscientia propria = fons lacrimarum Inuenit enim in corde suo fontem patentem in ablutionem peccatoris et menstruate , Zach.
spes = oleus Infundit etiam
II.B :
E contrario sacerdos et leuita, curam egit istius
uulnerati, exemplo suo et verbis et amonitionibus sanauit
Sed quia natura boni
est ut diffundat se ipsum, et nullius boni possessio iucunda est sine socio, ideo iste
Samaritanus, id est beatus Franciscus, postquam
compassus fuit sibi ipsi, compassus fuit et aliis, quibus compassi non fuerant sacerdos et
leuita nec miserti, quia nec sui miserti fuerant. Et curam egit istius uulnerati, exemplo
suo et uerbis et amonitio-[128ra]-nibus
infundens uinum et oleum in istius uulneribus
sauciati, et FIGURAbeatus Franciscus = iumentumposuit eum super iumentum suum , id est super se ipsum, qui uere poterat dicere Domino : Ut iumentum factus sum apud te .
II.C :
Duxit hominem istum "ad stabulum", id est ad suam
religionem
Iumentum a iuuamento dicitur. Ipse enim portabat onera singulorum.
Duxit hominem istum sauciatum ad stabulum
.
FIGURAreligio Francisci = stabulum Stabulum a stando dicitur, domus scilicet in qua stant pertranseuntes et peregrini, et recipiuntur. Sic Helena mater Constantini dicitur fuisse stabularia , que recipiebat aduenientes in domo sua. Stabulum istud religio beati Francisci, tam hominum quam mulierum, in qua recipiuntur tam noti quam ignoti, tam homines quam mulieres, qui se reputant transeuntes et peregrinos et aduenas super terram. FIGURA
Deus = stabularius Sed oportet eos dare pretium stabulario FIGURA
anima = denarius FIGURA
corpus = denariusduorum denariorum, id est dare Deo, qui est stabularius, animam suam et corpus. Ordinis enim beati Francisci Deus est stabularius. Huic stabulario commisit beatus Franciscus omnes illos, qui ad hanc religionem exemplo ipsius adducti sunt et adducentur. Et rogauit stabularium ut curam eorum agat, et dedit ei duos denarios , animam ipsius scilicet et corpus, et ait : Curam illius habe et quodcumque supererogaueris, ego cum rediero reddam tibi. Reuertetur enim beatus Franciscus ad uitam, ad corpus proprium in generali resurrectione. FIGURA
conuersi ad Dominum = manipuli Et tunc ueniens ueniet cum exultatione portans manipulos suos , id est illos qui exemplo suo ad Dominum sunt conuersi, et offeret eos Domino, sicut sacerdos offerebat in die Penthecostes manipulos primitiarum. Tunc offeret Domino talenta que superlucratus est, pro eis que Domino fecit et [Dominus] supererogauit commissis sibi a beato Francisco. Tunc audiet beatus Franciscus a Domino : Euge serue bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam intra in gaudium Domini tui.
III :
Uos qui estis in capite religionis beati Francisci,
debetis agere exemplo eius
Aqua propinquior fonti purior est. Transumptum
enim a primo exemplari uerius [128rb] est. Sic uos carissimi qui
estis in fonte, id est in capite religionis quam instituit FIGURAbeatus Franciscus = exemplarbeatus Franciscus, non tantummodo propinqui, et qui immediate transumpti estis ab ipso exemplari, plus puritatis et ueritatis habere debetis, et magis expresse sequi uestigia beati Francisci, ut ad consortium eius peruenire ualeatis, et nos uobiscum, prestante Domino nostro Ihesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat per omnia secula seculorum Amen.