LAT : Iacobus de Voragine, sermo IV de sancto Bartholomeo

Pellem pro pelle, et cuncta que habet homo, dabit pro anima sua .

Secundum Glossam. Pellis pro pelle datur, quia sepe dum ictus contra oculum uenit, manum opponimus, ut potius in ipsa manu quam in oculo uulneremur, ac si dicat: Ideo tot flagella Iob equanimiter extra sustinet, quia ne ipse intus feriatur pauet. Notandum tamen est, quod quadruplex est pellis, nature, culpe, gratie et glorie. Primam pellem induunt omnes homines. Unde super hoc ipse Iob inquit, Pelle et carnibus uestisti me, etc. Sed istam pellem Bartholomeus multiplici ratione deposuit.

Primo eam deposuit in signum feruide charitatis. Solent enim homines calore nimio estuantes exponere uestimenta. In hoc ergo quod B. Bartholomeus pellem suam deposuit, ostenditur quanto igne amoris plenus fuit. Hoc significatum est, ubi dicitur: Diligebat Ionathas Dauid quasi animam suam . Nam expoliauit se tunica sua, et dedit eam Dauid. Per Ionatham qui donum columbe interpretatur, beatus Bartholomeus intelligitur, qui dono Spiritus sancti fuit repletus. Iste ergo qui diligebat Dauid, id est Christum sicut animam suam, tunica se expoliauit, et dedit Dauid, quando propter Christi amorem se excoriari permisit.

Secundo in augmentum maioris puritatis. Solent enim rami arborum, quando excoriantur albiores apparere. Sic et Bartholomeus pelle mortalitatis exutus, in anima extitit magis purus. De hoc legitur: Ficum meam , id est Bartholomeum, qui fuit humilis, fructuosus et dulcis, decorticauit, nudans spoliauit eam etc. albi facti sunt rami eius. Aufer rubiginem de argento, et egredietur uas purissimum .

Tertio in spem future immortalitatis. Solet namque homo libenter deponere uestem uetustam, ut uestem induere ualeat deauratam. Sic ipse libenter uestem mortalitatis exuit, quia se decorandum ueste immortalitatis sciuit. Astitit regina , id est eius anima que, corpus bene rexit, a dextris tuis in uestitu deaurato , id est cum corpore glorificato. Iussit Rex spoliari Ionatham uestibus suis, et indui eum purpura , id est carne gloriosa, quod erit in generali resurrectione.

Quarto deposuit pellem suam in odorem suauitatis. Solebat namque Sacerdos in ueteri Lege pellem hostie detrahere, igneque supposito ipsam in odorem suauissimum Domino immolare. Sic beato Bartholomeo est pellis detracta, qui igne charitatis incensus in odorem suauissimum est Domino immolatus. Tanquam aurum in fornace probauit illos, et quasi holocausti hostiam accepit eos .

Secunda autem pellis de qua premittitur est pellis culpe. Et ista est triplex:

Una est qua induuntur luxuriosi, que est pellis uetusta: Uetustam fecit pellem meam . Luxuria namque dicitur uetusta, siue quia hominem cito ducit ad senectutem, siue uetustatem, siue, quia homo qui se illi uitio immergit usque ad mortem in illo inueterascit. Inueteraui inter omnes inimicos meos, etc. Siue, quia cum ipsa sit lutum fetidum, fecit ipsum hominem turpem et uetustum. Omnis mulier que est fornicaria quasi stercus in uia conculcabitur .

Alia est qua induuntur superbi, et ista pellis est a uento inflata. Ephraim pascit uentum . Augustinus: o pellis inflata quid tenderis! o sanies fetida quid inflaris? quia igitur est uento plena, ideo statim detumescit si pungitur. Memento, quia uentus est uita mea , ideo leui impulsu circumfertur. Deus meus pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem uenti , ideo cito deiicitur. Eleuasti me et quasi super uentum ponens elisisti me ualide .

Alia est qua induuntur auari, et hec est pellis nigra. Si mutare potest Ethiops pellem suam, etc. Et auarus contrahit nigredinem corporalem, quia pro lucro captando die nocteque exuritur, et gelu punitur: Pellis nostra quasi clibanus exusta est . Auarus etiam contrahit nigredinem spiritualem quia cum auaritia sit lutum, anima que luto immergitur, nigra efficitur. Ue ei qui multiplicat non sua! usquequo et aggrauat contra se densum lutum . Istam triplicem pellem Bartholomeus non induit, quia terrena despexit, et honores fugit, et ueram castitatem seruauit.

Tertia uero pellis est pellis gratie qua induuntur iusti imitando conuersationem Christi. Christus enim indutus est pelle, id est, conuersatione candida, rubicunda et electa. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Non erit tristis neque turbulentus , ecce quam candida. Unde: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus , ecce quam rubicunda; et firma charitate pacifica. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde , Ecce quam pre omnibus mansueta. Ista pelle gratie Bartholomeus fuit tectus, quia eius conuersatio fuit iucunda, pacifica et mansueta. Unde de eo dicitur in eius Legenda: Semper eodem uultu, et animo letus et hilaris perseuerabat.

Quarta pellis, est pellis glorie qua induuntur beati, unde legitur, quod tabernaculum tribus pellibus operiebatur, scilicet pellibus rubricatis, hyacinthinis et saccis cilicinis, que fiebant de pilis caprarum. Operiebatur etiam de pellibus magnis nigris, sed formosis. Nigra sum, sed formosa filie Ierusalem, sicut pelles Salomonis . Beati igitur induerunt pellem formosam per corporis claritatem. Datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido . Pelle hyacinthina per subtilitatem, huiusmodi enim pelles habent colorem aereum. Corpora namque Sanctorum que modo sunt grossa et ponderosa, tunc instar aeris erunt subtilia. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale . Etiam induuntur pelle rubricata per immortalitatem. Huius namque color est ualde uiuus, unde de homine rubicundo communiter dicimus: Iste est ualde uiuus. Iusti autem in perpetuum uiuent . Pelle caprina per agilitatem, per quam Sancti comparantur fulguri coruscanti: Nunquid mittes fulgura ? Sancti etiam propter eorum agilitatem comparantur nubi et scintille discurrenti. Magnificentia eius discurrunt nubes. Tanquam scintille in arundineto discurrent . Comparantur etiam aui uelociter uolanti. Tunc enim aues uelociter uolant, quando sunt plumis plene et subtiles corpore et uento agitate. Sic Sancti tunc erunt pleni plumis omnium uirtutum. Habebunt corpus subtile et gloriosum, et agitabuntur per Spiritum sanctum. Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur .

Uel potest dici, quod pellis tripliciter ponitur, scilicet pro re temporali: Desuper tunica pallium sustulistis . Ponitur etiam pellis pro uita mortali. Fecit Deus Ade et uxori eius tunicas pelliceas . Et pro superficie corporali: Pelle et carnibus uestisti me . Beatus igitur Bartholomeus dedit rem temporalem pro celesti substantia. Si uis perfectus esse, uade et uende que habes, et da pauperibus . Dedit etiam uitam temporalem pro uita perpetua et gloriosa. Qui odit animam suam in hoc mundo, etc. Etiam dedit pellem corporalem pro carne glorificata. Saluatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum .