LAT : Iacobus de Voragine, Quadragesimale 18 (RLS 213)

Si manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis et cognoscetis ueritatem (Ioan. 8, 31).

Ueritas liberabit uos. Cum quidam ex Iudeis ad fidem essent conuersi, Dominus, uolens eos in fide recepta confirmare, hortatur eos ut sermonem suum diligenter obseruarent, et tunc erunt ueri discipuli. In uerbis igitur premissis, duo tanguntur : primo enim, Dominus hortatur eos ad sui sermonis obseruantiam, cum dicit : Si manseritis in sermone meo ; secundo, huius obseruantie sermonis ponit triplicem efficaciam, cum dicit : Uere mei discipuli eritis.

Circa primum, notandum quod utile est ualde sermonem Dei obseruare. Nam, sicut dicit Ambrosius super Beati Immaculati , uerbum Dei habet triplicem uirtutem, scilicet inflammatiuam, illuminatiuam et mundatiuam.

Primo, uirtutem inflammatiuam : si enim homo in amore Dei est frigidus, uerbum Dei ipsum inflammat, cum sit ignis. Numquid non uerba mea sunt quasi ignis (Ier. 23, 29) ? ait Dominus. Ignitum eloquium tuum uehementer, et seruus tuus dilexit illud (Psal. 118). Omnis sermo Dei ignitus (Prou. 18). Sic inflammati erant qui dicebant : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur nobis in uia (Luc. 24, 32) ?

Secundo, habet uirtutem illuminatiuam : si enim homo est ignorans uel in fide dubius, uerbum Dei ipsum illuminat, cum sit lux. Lucerna pedibus meis uerbum tuum (Psal. 118). Mandatum Dei lucerna est et lex lux.

Tertio, habet uirtutem mundatiuam. Si homo aliquibus uitiis est infectus, uerbum Dei ipsum mundat, cum sit aqua celestis. Effundam super uos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris (Ezech. 36, 25). Iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis (Ioan. 15, 3).

Sed, si sermo Dei habet inflammare, illuminare et mundare, quare ergo illi qui audiunt uerba Dei non statim inflammantur, illuminantur et mundantur ? Ad quod dicendum quod, licet uerba Dei sint ignis, tamen multi inflammari non possunt, ex eo quod inter se et istum ignem diuisionem faciunt et murum ferreum ponunt ipsum peccatum. Ecce non est abbreuiata manus Domini, ut saluare nequeat, sed iniquitates uestre diuiserunt inter uos et Deum uestrum ; et peccata uestra absconderunt faciem eius a uobis ne exaudiret (Isai. 59, 1-2). Erit a uobis hec iniquitas sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso (Isai. 30, 13). Multi etiam sunt quos, licet uerba Dei sicut lux habeant illuminare, tamen non illuminantur, ex eo quod ad ipsum lumen non appropinquant, sed nimis se elongant. Nam, sicut dicitur, quia appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius (Deut. 32). Accedite ad eum et illuminamini (Psal. 32). Multi sunt quos, licet uerba Dei habeant mundare, cum sint aqua celestis, tamen non mundantur, ex eo quod animus eorum conuersus est in terram. Nam, sicut dicit Augustinus, talis est unusquisque qualis est dilectio sua : si terram diligis, terra es ; si Deum diligis, Deus es. Sicut enim lateres aqua non lauantur, sed magis inquinantur, sicut nec tales, cum in terram sint conuersi. Facti sunt abominabiles, sicut ea que dilexerunt (Osee. 9, 10).

Secundo, ponitur efficacia uerbi Dei, que triplex est.

Prima est quia uerba Dei faciunt hominem discipulum Christi, ideo subdit : Uere discipuli mei eritis . Istud enim signum est quod homo sit discipulus Christi, quando uerbum Dei libenter audit : Qui ex Deo est uerba Dei audit (Ioan. 8, 47). Aliud signum est, quando discipulus Christi respuit omnem amorem illicitum et appetit omnem amorem diuinum. Amor autem illicitus triplex est, scilicet domesticus, terrenus et carnalis. Domesticus est, quando quis in malo amat parentes suos. Carnalis est, quando quis amat suas animalitates et carnalitates. Terrenus, quando quis nimis amat mundana. Istos tres amores debet abiicere dicipulus Christi. Si quis uenit ad me et non odit patrem suum et matrem suam [hoc refertur ad amorem domesticum], adhuc et animam suam [et hoc refertur ad amorem carnalem], et qui non renuntiat omnibus que possidet, non potest meus esse dicipulus [et hoc refertur ad amorem terrenum] (Luc. 14, 26). Debent autem discipuli Christi habere amorem spiritualem et diuinum qui consistit in dilectione Dei et proximi. In hoc cognoscent omnes quod estis mei discipuli, si dilectionem habueritis ad inuicem (Ioan. 13, 35).

Secunda efficacia sermonis Dei est quia illi qui uerba Dei obseruant ueritatem Dei cognoscunt, ideo ait : Et cognoscetis ueritatem (Ioan. 8, 32). Sicut dicit Augustinus, ueritas opponitur falsitati, duplicitati et uanitati. Illud enim quod uerum est non est falsum, non est duplex, non est uanum. Uerba ergo Dei faciunt nos agnoscere de mundo ueritatem, quia faciunt nos cognoscere quod omnia mundana sunt falsa, duplicia et uana.

Falsa quidem sunt, quia mundus promittit in diuitiis satietatem et dat uacuitatem, sicut patet in illo diuite qui ad tantam uacuitatem deuenit quod guttam aque habere non potuit. In aliis promittit delectationem et dat amaritudinem. Fauus distillans labia meretricis, nouissima autem illius amara quasi absinthium (Prou. 5, 3-4). In honoribus promittit sublimitatem et dat deiectionem subitam. Tenent tympanum et cytharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt enim in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Iob. 21, 12-13). Eleuasti me et, quasi super uentum ponens, elisisti me ualide (Iob. 30, 22).

Secundo, ipsa mundana sunt duplicia et mixta. In mundo enim, nihil est purum, sed omnia sunt mixta : Uinum tuum est mixtum aqua (Isai. 1, 22). Siquidem gaudium est mixtum dolore, sapientia est mixta obliuione, sanitas est mixta egritudine, uita est cum morte mixta. In presenti enim uita, ista sunt mixta, sed in beata uita erunt pura, in inferno erunt feculenta. Deus enim separabit a gaudio dolorem, a sapientia obliuionem, a sanitate aegritudinem, a uita mortem ; et omnes feces, scilicet dolorem, obliuionem et infirmitatem et mortem, proiiciet in infernum. Sanctis autem remanebunt omnia purissima, scilicet gaudium sine dolore, sapientia sine obliuione, sanitas sine egritudine, uita sine morte.

Tertio, ipsa mundana sunt uana : habent enim uanitatem ex parte principii, quia ex nihilo sunt ; ex parte medii, quia multiplici mutabilitati sunt subdita ; ex parte finis, quia cito ad nihilum redigenda. Cuncta subiacent uanitati [hoc refertur ad uanitatem ex parte medii], de terra facta sunt [hoc refertur ad uanitatem ex parte principii], et in terram pariter reuertuntur [hoc refertur ad uanitatem ex parte finis] (Eccle. 3, 19-20).

Tertia efficacia uerbi Dei, quia illi qui seruant uerba Dei assequuntur plenam libertatem. Ideo subdit : Et ueritas liberabit uos. Tales enim habent libertatem animi in arguendo et in non peccando. Ipsi enim libere arguunt uitia potentum. In diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo uicit illum (Eccli. 48, 13). Hanc libertatem animi habuerunt etiam philosophi, unde Diogenes philosophus, cum Alexandrum argueret et ille suam potentiam allegaret, sibi respondit Diogenes : Potentia tua et gloria tua aut est preterita, aut est futura, aut presens. Preteritam non timeo, quia iam non est. Futuram non pertimesco, quia dubia et incerta est. Presentem parui pendo, quia momentanea et in ictu oculi annullanda est. Tales etiam habent libertatem animi in non peccando, quia dedignantur se seruos esse peccati. Augustinus : peccator est seruus tot dominorum quot uitiorum, unde etiam, cum Alexander coram philosopho supradicto dominatorem mundi se esse diceret, ille ait : Nequaquam es dominus, sed seruorum meorum es seruus. Superbia enim est ancilla mea et domina tua. Concupiscentia carnis est ancilla mea et domina tua. Ista enim sub pedibus teneo et tibi dominantur, et ideo es seruus ancillarum mearum. Cum igitur famuli Alexandri uellent in eum irruere, ait Alexander : Uidete ne quis eum contingat, quia seruus Dei est et ueritatem dicit.